Find & Share Quotes with Friends

Biblia Sacra Vulgata Quotes

Rate this book
Clear rating
Biblia Sacra Vulgata Biblia Sacra Vulgata by Anonymous
136 ratings, 4.62 average rating, 14 reviews
Biblia Sacra Vulgata Quotes Showing 1-7 of 7
“If it were not so, would I have told you that I go to prepare a place for you? And if I go and prepare a place for you, I will come back and take you to myself, so that where I am, there you may be also.”
Jesus Christ, Biblia Dumitru Cornilescu
“16:7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur in deserto 16:8dixit ad illam : Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis Quae respondit : A facie Sarai dominae meae ego fugio. 16:9Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manu illius. 16:10Et rursum : Multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine. 16:11Ac deinceps : Ecce ait concepisti et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismael eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 16:12Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. 16:13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me. 16:14Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. 16:15Peperitque Agar Abrae filium : qui vocavit nomen ejus Ismael. 16:16Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem.”
J.F. O'Neill, The Clementine Vulgate
“9:1Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite et multiplicamini et replete terram. 9:2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur super terram : omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. 9:3Et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia. 9:4Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis.”
J.F. O'Neill, The Clementine Vulgate
“7:1Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac. 7:2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo masculum et feminam.”
J.F. O'Neill, The Clementine Vulgate
“6:12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram) 6:13dixit ad Noe : Finis universae carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra. 6:14Fac tibi arcam de lignis laevigatis ; mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. 6:15Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. 6:16Fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcae pones ex latere ; deorsum coenacula et tristega facies in ea. 6:17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum : universa quae in terra sunt consumentur. 6:18Ponamque foedus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. 6:19Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum : masculini sexus et feminini. 6:20De volucribus juxta genus suum et de jumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere.”
J.F. O'Neill, The Clementine Vulgate
“3:24Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.”
J.F. O'Neill, The Clementine Vulgate
“3:7Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.”
J.F. O'Neill, The Clementine Vulgate