One of the few autobiographies to have survived from the Middle Ages, this life history of one of the most influential rulers of the fourteenth century, Charles IV of Bohemia, covers his life from birth until his election as King of Germany in 1346. Charles IV describes his childhood, spent mainly in the court of French kings, his juvenile years, his marriage and his first steps into the international political scene during the early part of the fourteenth century. A unique addition to this volume is the first ever English translation of the Legend of Saint Wenceslas, written by Charles IV of Luxemburg. This is the first autobiography to contain both the Latin narrative sources and a complete English-language translation.
"Deinde pervenimus in Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot annis ante mater nostra dicta Elyzabeth mortua erat. Ipsa vero vivente soror nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et copulata Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Franciae, cuius sororem, nomine Blancam, habebamus in uxorem. Tertia vero soror nostra et ultima nomine Anna erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis. et sic cum venissemus in Bohemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Bohemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redicimus, ut loqueremur et intellegeremus ut alter Bohemus. Et divina autem gratia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutonicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum, loquendum et intelligendum nobis erat apta.
Tunc pater noster procedens versus comitatum Luczemburgensem propter quandam guerram, quam gerebat cum duce Bravancie ipse et college sui, videlicet Leodiensis episcopus, Juliacensis marchio, Gerlenensis comes et quam plures alii, commisit nobis auctoritatem suam temporibus absencie sue in Boemia.
Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum invenimus liberum, quod non esset obligatum cum omnibus bonis regalibus, ita quod non habebamus ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis. Castrum vero Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum fuit, quod a tempore Ottogari regis totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palatium magnum et pulchrum cum magnis sumptibus aedificari procuravimus, prout hodierna die apparet intuentibus.
Tempore illo misimus pro uxore nostra, quia adhuc erat in Luczemburg. Que cum venisset, post unum annum habuit filiam primogenitam nomine Margaretham.
Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum Moravie et eodem titulo utebamur. Videns autem communitas de Boemia proborum virorum, quod eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt nobis auxilium ad recuperanda castra et bona regalia. Tunc cum magnis sumptibus et laboribus recuperavimus castra Purglinun, Tyrzow, Liuchtenburg, Lutycz, Grecz, Pyesek, Necztyni, Zbyroh, Tachow, Trutnow in Boemia; in Moravia vero Luccow, Telcz, Weverzi, Olomucense, Brunense et Znoymense castra, et quam plura alia bona obligata et alienata a regno. Et habebamus multos paratos militares servientes, et prosperabatur regnum de die in diem, diligebatque nos communitas bonorum, mali vero timentes precavebant a malo, et iusticia sufficienter vigebat in regno, quoniam barones pro maiori parte effecti erant tyranni, nec timebant regem, prout decebat, quia regnum inter se diviserant. Et sic tenuimus capitaneatum regni meliorando de die in diem per duos annos."